- REFORMATI
- REFORMATInomen priscô iam aevô in Ecclesia usitatum, quô illi insigniti, quiab Ethnicismo ad fidem erant conversi. Unde de Octavio suo Minucius Felix: Caecilium superstitiosis vanitatibus. etiam nunc inbaerentem, disputatione gravissimâ ad veram religionem reformavit. Sequentibus dein saeculis mansit usus vocis in Ecclesia, et saepius de Reformatione actum. Sic inter alia Conciliô Lugdunensi, A. C. 1274. habitô, Reformatio Cleri tentata; Iterum Concilliô Viennensi. A. C. 1311. tria tractata, de bello sacro, de Reformatione Ecclesiae, et excidio Templariorum. Rursus quaesitam Reformationem Conciliô Constantiensi, A. C. 1417. Sigismundus Imperator, obtinere non potuit. Proin Basileae Conciliô indictô, liberius quam un quam alias: in auctoritatem Pontificis inquisitum, A. C. 1433. et Reformationis aliquod fundamentum iactum: quae saeculô 16. sequuta est, Zuingliô in Helvetia, et Lutherô in Germania, Euangelium annuntiantibus: ipsôque Adrianô VI. Reformationem Ecclesiae necessariam agnoscente. Ita priscâ appellatione Reformati dicti, quo a saeculi superstitione divinâ gratiâ liberati sunt, a quibus postmodum cum illi, quo Concordiae formulae nomen dedêre, Lutheranorum appellatione se discretos vellent, mansit antiquum nomen iis, qui Helveticae Confessioni sunt addicti; Cum quibus Ecclesiae Fratrum storiam semel iterumque inierunt. Vide in voce Fratres: Historiam vero Reformationis exhibet Sleidanus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.